haec dicit Dominus Deus porta atrii interioris quae
respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit
die autem sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur
et intrabit princeps per viam vestibuli portae de foris et
stabit in limine portae et facient sacerdotes holocaustum eius
et pacifica eius et adorabit super limen portae et egredietur
porta autem non claudetur usque ad vesperam
et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in
sabbatis et in kalendis coram Domino
holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die
sabbati sex agnos inmaculatos et arietem inmaculatum
et sacrificium oephi per arietem agnis autem sacrificium
quod dederit manus eius et olei hin per singula oephi
in die autem kalendarum vitulum de armento inmaculatum et
sex agni et arietes inmaculati erunt
et oephi per vitulum oephi quoque per arietem faciet
sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin
per singula oephi
cumque ingressurus est princeps per viam vestibuli portae
ingrediatur et per eandem viam exeat
et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in
sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret
egrediatur per viam portae meridianae porro qui ingreditur per
viam portae meridianae egrediatur per viam portae aquilonis non
revertetur per viam portae per quam ingressus est sed e regione
illius egredietur
princeps autem in medio eorum cum ingredientibus
ingredietur et cum egredientibus egredietur
et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium
oephi per vitulum et oephi per arietem agnis autem erit
sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula
oephi
cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut
pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quae respicit ad
orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri
solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam
exierit
et agnum eiusdem anni inmaculatum faciet holocaustum
cotidie Domino semper mane faciet illud
et sacrificium faciet super eo cata mane mane sextam
partem oephi et de oleo tertiam partem hin ut misceatur similae
sacrificium Domino legitimum iuge atque perpetuum
faciet agnum et sacrificium et oleum cata mane mane
holocaustum sempiternum
haec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui
de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt
ea hereditarie
si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum
suorum erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad
principem hereditas autem eius filiis eius erit
et non accipiet princeps de hereditate populi per
violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua
hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus
unusquisque a possessione sua
et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae
in gazofilacia sanctuarii ad sacerdotes quae respiciebant ad
aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem
et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro
delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant
in atrio exteriori et sanctificetur populus
et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per
quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii
atriola singula per angulos atrii
in quattuor angulos atrii atriola disposita quadraginta
cubitorum per longum et triginta per latum mensurae unius
quattuor erant
et paries per circuitum ambiens quattuor atriola et
culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum
et dixit ad me haec est domus culinarum in qua coquent
ministri domus Domini victimas populi